- VERPUS
- VERPUSapud Martialem, l. 11. Epigr. 95. cui titul. in Verpum aemulum, Iudaeus est, recutius, Graece λγεπόδερμος. Cuiusmodi homines ut circumcisionem inter Romanos tegerent, thecâ seu subligaculô ac vaginâ ex aluta confectâ partem illam vestiebant quae, quod gravis admodum eslet, Iudaeorum pondus dicitur eidem alibi. Removebatur autem illa facile, imo et sponte cadebat, uti de Menophilo idem habet, l. 7. Epigr. 81. v. extr.Dum ludit media, populô spectante, palaestrâ,Delapsa est misero fistula, verpus erat.Hinc diversum ab illo alterum fibulae genus, quod, vel ex aere, vel ex argento, in Comoeids, Citharoedis ac adolescentulis aliis, vocis valetudinisque conservandae causâ, adhiberi solitum, a fabro igne glutinabatur, et ab eodem, quum opus esset, refibulabatur, folvebaturque, fuisle liquet, Ferrarius ad l. Coeterum de voce sic Salmasius, Δρίλλη, verpa, vel pars illa, quâ viri sunt, unde Δρίλλος, verpus, ---- in Gloss. Verpus, δρίλος, καὶ ὁ μέσος δάκτυλος τῆς χγερὸς, λέγεται δὲ καὶ ὁ λγεπόδερμος, Not. ad Copitolin. in Pertinace, c. 8. Vide et Iul. Caes. Scaligerum, de Causis L. L. i. 1. c. 28.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.